| Chapter 39 |
1
| de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi |
2
| fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
3
| opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine |
4
| duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum |
5
| et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi |
6
| paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel |
7
| posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi |
8
| fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
9
| quadrangulum duplex mensurae palmi |
10
| et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus |
11
| in secundo carbunculus sapphyrus iaspis |
12
| in tertio ligyrius achates amethistus |
13
| in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos |
14
| ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum |
15
| fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo |
16
| et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis |
17
| e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant |
18
| haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur |
19
| stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi |
20
| fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam |
21
| et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem |
22
| deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta |
23
| et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum |
24
| tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi |
25
| fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius |
26
| et mitras cum coronulis suis ex bysso |
27
| feminalia quoque linea byssina |
28
| cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi |
29
| fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini |
30
| et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi |
31
| perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi |
32
| et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases |
33
| opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus |
34
| velum arcam vectes propitiatorium |
35
| mensam cum vasis et propositionis panibus |
36
| candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo |
37
| altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus |
38
| et tentorium in introitu tabernaculi |
39
| altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis |
40
| tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri |
41
| vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius |
42
| obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus |
43
| quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis |