| Chapter 2 |
1
| filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon |
2
| Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser |
3
| filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum |
4
| Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque |
5
| filii autem Phares Esrom et Hamul |
6
| filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque |
7
| filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis |
8
| filii Ethan Azarias |
9
| filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi |
10
| porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda |
11
| Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez |
12
| Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai |
13
| Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa |
14
| quartum Nathanahel quintum Raddai |
15
| sextum Asom septimum David |
16
| quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres |
17
| Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites |
18
| Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon |
19
| cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur |
20
| porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel |
21
| post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub |
22
| sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad |
23
| cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad |
24
| cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue |
25
| nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia |
26
| duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam |
27
| sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar |
28
| Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur |
29
| nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid |
30
| filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis |
31
| filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi |
32
| filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis |
33
| porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel |
34
| Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa |
35
| deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei |
36
| Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad |
37
| Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed |
38
| Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam |
39
| Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa |
40
| Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum |
41
| Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama |
42
| filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron |
43
| porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma |
44
| Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei |
45
| filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur |
46
| Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez |
47
| filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph |
48
| concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana |
49
| genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa |
50
| hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim |
51
| Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader |
52
| fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum |
53
| et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae |
54
| filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai |
55
| cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab |