Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Chronicles 14

The Second Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 15

1

Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei

2

egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos

3

transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege

4

cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient

5

in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum

6

pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia

7

vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro

8

quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini

9

congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo

10

cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa

11

immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia

12

et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua

13

si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem

14

iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum

15

omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum

16

sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron

17

excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius

18

ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem

19

bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa

2nd Chronicles 16

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: