| Chapter 34 |
1
| pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est |
2
| audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me |
3
| auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat |
4
| iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius |
5
| quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum |
6
| in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato |
7
| quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam |
8
| qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis |
9
| dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo |
10
| ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas |
11
| opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet |
12
| vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium |
13
| quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est |
14
| si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet |
15
| deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur |
16
| si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei |
17
| numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas |
18
| qui dicit regi apostata qui vocat duces impios |
19
| qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi |
20
| subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu |
21
| oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat |
22
| non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem |
23
| neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium |
24
| conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis |
25
| novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur |
26
| quasi impios percussit eos in loco videntium |
27
| qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt |
28
| ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum |
29
| ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines |
30
| qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi |
31
| quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo |
32
| si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam |
33
| numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere |
34
| viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me |
35
| Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam |
36
| pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis |
37
| quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum |