| Chapter 9 |
1
| victori pro morte filii canticum David |
2
| confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua |
3
| laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi |
4
| cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua |
5
| fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae |
6
| increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter |
7
| conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis |
8
| Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum |
9
| et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus |
10
| et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia |
11
| et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine |
12
| cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius |
13
| quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum |
14
| misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis |
15
| qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion |
16
| exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum |
17
| agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno |
18
| convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum |
19
| quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum |
20
| surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam |
21
| pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper |
22
| quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae |
23
| in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt |
24
| quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi |
25
| blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret |
26
| nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit |
27
| loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo |
28
| maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas |
29
| sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem |
30
| oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum |
31
| et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter |
32
| dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum |
33
| surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum |
34
| quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat |
35
| vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor |
36
| contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies |
37
| Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius |
38
| desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua |
39
| ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra |