| Chapter 38 |
1
| pro victoria Idithun canticum David |
2
| dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me |
3
| obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est |
4
| incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni |
5
| locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit |
6
| ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper |
7
| tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea |
8
| nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es |
9
| ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me |
10
| obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti |
11
| tolle a me plagas tuas |
12
| a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper |
13
| audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei |
14
| parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam |