| Chapter 82 |
1
| canticum psalmi Asaph |
2
| Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus |
3
| quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput |
4
| contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum |
5
| dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra |
6
| quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt |
7
| tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni |
8
| Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri |
9
| sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper |
10
| fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison |
11
| contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae |
12
| pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum |
13
| qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei |
14
| Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti |
15
| quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes |
16
| sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos |
17
| imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine |
18
| confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant |
19
| et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram |