| Chapter 28 |
1
| fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit |
2
| propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit |
3
| vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames |
4
| qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum |
5
| viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia |
6
| melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus |
7
| qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum |
8
| qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas |
9
| qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis |
10
| qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona |
11
| sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum |
12
| in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum |
13
| qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur |
14
| beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum |
15
| leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem |
16
| dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius |
17
| hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet |
18
| qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel |
19
| qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate |
20
| vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens |
21
| qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem |
22
| vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei |
23
| qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit |
24
| qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est |
25
| qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur |
26
| qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur |
27
| qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam |
28
| cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti |