| Chapter 12 |
1
| in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare |
2
| Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis |
3
| at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant |
4
| quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus |
5
| aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt |
6
| dico autem vobis quia templo maior est hic |
7
| si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes |
8
| dominus est enim Filius hominis etiam sabbati |
9
| et cum inde transisset venit in synagogam eorum |
10
| et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum |
11
| ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam |
12
| quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere |
13
| tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera |
14
| exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent |
15
| Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes |
16
| et praecepit eis ne manifestum eum facerent |
17
| ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem |
18
| ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit |
19
| non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius |
20
| harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium |
21
| et in nomine eius gentes sperabunt |
22
| tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret |
23
| et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David |
24
| Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum |
25
| Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit |
26
| et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius |
27
| et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri |
28
| si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei |
29
| aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat |
30
| qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit |
31
| ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur |
32
| et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro |
33
| aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur |
34
| progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur |
35
| bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala |
36
| dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii |
37
| ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis |
38
| tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre |
39
| qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae |
40
| sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus |
41
| viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic |
42
| regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic |
43
| cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit |
44
| tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam |
45
| tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae |
46
| adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei |
47
| dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te |
48
| at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei |
49
| et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei |
50
| quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est |