| Chapter 7 |
1
| dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent |
2
| qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram |
3
| et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero |
4
| tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis |
5
| et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium |
6
| locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis |
7
| et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto |
8
| et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas |
9
| et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo |
10
| et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam |
11
| venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri |
12
| cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum |
13
| et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius |
14
| mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque |
15
| et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri |
16
| et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem |
17
| cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto |
18
| quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph |
19
| hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur |
20
| eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui |
21
| exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium |
22
| et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis |
23
| cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel |
24
| et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio |
25
| existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt |
26
| sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum |
27
| qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos |
28
| numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium |
29
| fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos |
30
| et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi |
31
| Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini |
32
| ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare |
33
| dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est |
34
| videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum |
35
| hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo |
36
| hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta |
37
| hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me |
38
| hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis |
39
| cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum |
40
| dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei |
41
| et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum |
42
| convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel |
43
| et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem |
44
| tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat |
45
| quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David |
46
| qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob |
47
| Salomon autem aedificavit illi domum |
48
| sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit |
49
| caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est |
50
| nonne manus mea fecit haec omnia |
51
| dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos |
52
| quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis |
53
| qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis |
54
| audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum |
55
| cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei |
56
| exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum |
57
| et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus |
58
| et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum |
59
| positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius |