| Chapter 3 |
1
| quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis |
2
| multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei |
3
| quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit |
4
| est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris |
5
| si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico |
6
| absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum |
7
| si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor |
8
| et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est |
9
| quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse |
10
| sicut scriptum est quia non est iustus quisquam |
11
| non est intellegens non est requirens Deum |
12
| omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum |
13
| sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum |
14
| quorum os maledictione et amaritudine plenum est |
15
| veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem |
16
| contritio et infelicitas in viis eorum |
17
| et viam pacis non cognoverunt |
18
| non est timor Dei ante oculos eorum |
19
| scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo |
20
| quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati |
21
| nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis |
22
| iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio |
23
| omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei |
24
| iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu |
25
| quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum |
26
| in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu |
27
| ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei |
28
| arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis |
29
| an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium |
30
| quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem |
31
| legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus |