| Chapter 3 |
1
| hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem |
2
| ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris |
3
| hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes |
4
| dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae |
5
| latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo |
6
| per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit |
7
| caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum |
8
| unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus |
9
| non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti |
10
| adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur |
11
| cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus |
12
| expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent |
13
| novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat |
14
| propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace |
15
| et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis |
16
| sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem |
17
| vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate |