| Chapter 7 |
1
| anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic |
2
| et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum |
3
| et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum |
4
| et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui |
5
| et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos |
6
| et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra |
7
| nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum |
8
| et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum |
9
| et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel |
10
| et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo |
11
| et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno |
12
| et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt |
13
| et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem |
14
| dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos |
15
| et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris |
16
| et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est |
17
| carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret |
18
| et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt |
19
| et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit |
20
| et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem |
21
| et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui |
22
| et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel |
23
| et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes |
24
| et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem |
25
| vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus |
26
| et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum |
27
| et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis |
28
| dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace |
29
| et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam |
30
| et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius |
31
| et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama |
32
| et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David |
33
| et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege |
34
| et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe |
35
| et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna |
36
| et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt |
37
| tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo |
38
| fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant |
39
| et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae |
40
| et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit |
41
| qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia |
42
| sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius |
43
| et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio |
44
| ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt |
45
| et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus |
46
| et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus |
47
| et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem |
48
| et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna |
49
| et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar |
50
| et siluit terra Iuda dies paucos |