| Chapter 31 |
1
| huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata |
2
| beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus |
3
| quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die |
4
| quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma |
5
| delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma |
6
| pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt |
7
| tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma |
8
| intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos |
9
| nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te |
10
| multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit |
11
| laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde |