| Chapter 41 |
1
| in finem in intellectum filiis Core |
2
| quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus |
3
| sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei |
4
| fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus |
5
| haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis |
6
| quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei |
7
| Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico |
8
| abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt |
9
| in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae |
10
| dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus |
11
| dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus |
12
| quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus |