| Chapter 101 |
1
| oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam |
2
| Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
3
| non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me |
4
| quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt |
5
| percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum |
6
| a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae |
7
| similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio |
8
| vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto |
9
| tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant |
10
| quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam |
11
| a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me |
12
| dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui |
13
| tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem |
14
| tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus |
15
| quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur |
16
| et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam |
17
| quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua |
18
| respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum |
19
| scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum |
20
| quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit |
21
| ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum |
22
| ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem |
23
| in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino |
24
| respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi |
25
| ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui |
26
| initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli |
27
| ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur |
28
| tu autem idem ipse es et anni tui non deficient |
29
| filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur |